- PRECARIA
- PRECARIAin Ecclesia Romana est libellus seu Charta, quâ quis alodium seu praedium, ab Ecclesia subannuo censu ad vitam utendum accipit, illud precario possessurus, ut est in Capitul. Caroli M. l. 7. c. 104. Interdum tamen, ex pacti conventi Legibus, longius Precariae extendebantur, ad quartum nempe, ut apud Godefridum Monachum S. Pantaleonis in Chron. Ann. 1168. legitur, et ad quintum heredem; cuiusmodi Precariarum seu Praestariarum (namque et sic dicebantur, a praestare, quod est mutuo dare. Gallis prester) Chartas Formulasque aliquot, exhibet Car. du Fresne in Glossar. Variae autem erant Precariarum leges, inter quasilla, ut de quinquennio in quinquennium renovarentur, ne ex silentio aliqua praescriptio posset obtendi, in Capitulis Caroli C. tit. 6. p. 8. Sed et earum aliae erant, quae ab ipsis Ecclesiis, seu ipsis Praesulibus fiebant, aliae quae Regiâ auctoritate. Saepe enim a Regibus Precarias facere cogebantur Ecclesiae, ut, quae inde proveniebant, in substidium exercitus impenderentur: quô pactô non solum ab Ecclesiis et Ecclesiasticis auxilia subinde ad bella sua et Regni necessitates exegêre, sed et per eiusmaodi Precarias Regias pleraque Ecclesiarum praedia in Laicorum manus transiêre; dum qui iis donati erant, nequiquam obstante lege praedictâ, lapsu temporis non in precarium, sed in beneficium Regium illa possidere coeperunt. Vide eundem fuse de Precariis disserentem, d. l. ut et Macros Fratres in Hierolex. At Precatio, in eadem Communione, dicitur Oratio, quae a presbytero ante Epistolam in Missa dicitur. Amalarius in Eclogis de Officio Missae editis a Stephano Baluzio: Episcopus quidem post primam orationem, quam Precationem nominamus sedet versus populum et Presbyteri cum eo etc. apud Eund.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.